|
|
Select the text below and copy it.
Credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores
hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is qui neque
aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant
comparandus.
Omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo
scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter
iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint propterea quod
officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.
Quid ergo? Audacissimus ego ex omnibus? Minime.
An tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus
eam praereptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut causam
Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset quos videtis adesse,
In quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica
fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura dixisse
quam dixisset putaretur. Ego autem si omnia quae dicenda sunt libere
dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare
poterit. Deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter
nobilitatem et amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et
prudentiam. Ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod
nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit;
tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam
de civitate sublata est.
Accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut
dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur. A me
autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate
plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare nec
auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam.
|
|